C
AP. VII
D
e excessu mentali et mystico, in quo req
uies
datur inte
llectui, affectu
totaler in Deum
per excessum transeunte
1. His igitur
sex considerationibus excursis tanquam sex gradibus throni veri Salomonis, quibus
pervenitur ad pacem, ubi verus pacificus in mente pacifica tanquam in interiori
Hierosolyma requiescit; tanquam etiam sex alis Cherub, quibus mens veri contemplativi
plena illustratione supernae sapientiae valeat sursum agi; tanquam etiam sex diebus
primis, in quibus mens exercitari habet, ut tandem perveniat ad sabbatum quietis, postquam
mens nostra contuita est Deum extra se per vestigia et in vestigiis intra se per imaginem
et in imagine, supra se per divinae lucis similitudinem super nos relucentem et in ipsa
luce, secundum quod possibile est secundum statum viae et exercitium mentis nostrae; cum
tandem in sexto gradu ad hoc pervenerit, ut speculetur in principio primo et summo et
mediatore Dei et hominum, Iesu Christo,1 ea quorum sirnilia in creaturis nullatenus
reperiri possunt, et quae omnem perspicacitatem humani intellectus excedunt: restat, ut
haec speculando transcendat et transeat non solum mundum istum sensibilem, verum etiarn
semetipsam, in quo transitu Christus est via et ostium2 Christus est scala et vehiculum
tanquam propitiatorium super arcam Dei collocatum et sacramentum a saeculis absconditum.3
2. Ad quod
propitiatorium qui aspicit plena conversione vultus, aspiciendo eum in cruce suspensum per
fidem, spem et caritatem, devotionem, admirationem, exsultationem, appretiationem, laudem
et iubilationem; pascha, hoc est transitum cum eo facit, ut per virgam crucis transeat
mare rubrum,4 ab Aegypto intrans desertum, ubi gusset manna absconditum,5 et cum Christo
requiescat in tumulo quasi exterius mortuus, sentiens tamen, quantum possibile est
secundum statum viae, quod in cruce dictum est latroni cohaerenti Christo: Hodie mecum
eris in paradiso.6
3. Quod etiam
ostensum est beato Francisco, cum in excessu contemplationis in monte excelso - ubi haec,
quae scripta sunt mente tractavi - apparuit Seraph sex alarum in cruce confixus ut ibidem
a socio eius, qui tunc cum eo fuit, ego et plures alii audivimus; ubi in Deum transut per
contemplationis excessum; et positus est in exemplum perfectae contemplationis; sicut
prius fuerat actionis, tanquam alter Iacob et Israel,7 ut omnes viros vere spirituales
Deus per eum invitaret ad huiusmodi transitum et mentis excessum magis exemplo quam verbo.
4. In hoc
autem transitu, si sit perfectus, oportet quod relinquantur omnes intellectuales
operationes, et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. Hoc autem est
mysticum et secretissimum, quod nemo novit, nisi qui accipit,8 nec accipit nisi qui
desiderat, nec desiderat nisi quem ignis Spiritus sancti medullitus inflammat, quem
Christus misit in terram.9 Et ideo dicit Apostolus,10 hanc mysticam sapientiam esse per
Spiritum sanctum revelatam.
5. Quoniam
igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum
inquisitioni, et multum unctioni; parum dandum est linguae, et plurimum internae
laetitiae; parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui sancto;
parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et
Spiritui sancto, dicendo cum Dionysio11 ad Deum Trinitatem: "Trinitas
superessentialis et superdeus et superoptime Christianorum inspector theosophiae, dirige
nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem;
ubi nova et absoluta et inconversibilia theologiae mysteria secundum superlucentem
absconduntur occulte docentis silentii caliginem in obscurissimo, quod est
supermanifestissimum, supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium
superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus." Hoc ad Deum. Ad
amicum autem, cui haec scribuntur, dicatur cum eodem: "Tu autem, o amice, circa
mysticas visiones corroboratio itinere et sensus desere et intellectuales operationes et
sensibilia et invisibilia et omne non ens et ens, et ad unitatem, ut possibile est,
inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et scientiam. Etenim te ipso et
omnibus immensurabili et absoluto purae mentis excessu, ad superessentialem divinarum
tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus ascendes."
6.
oLatin Chapter Seven Lxong Supercumslut Ca Modules Php Name News File Categories Op Newindex Catid 1 Super Cum Sluth Slut
pLatin Chapter Seven Lxong Supercumslut Ca Modules Php Name News File Categories Op Newindex Catid 1 Super Cum Slutt u u Slut Super